banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Silla, eclatante esempio di mutatio morum
Pagina 358 Numero 2

 Multum fiduciae adicere et sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunae in claris viris recognita mutatio: nam, cum aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta emersisse claritatem videamus, quid aberit quin et ipsi meliora de nobis semper cogitemus, memores stultum esse perpetuae infelicitatis se praedamnare spemque incertam in disperationem convertere? L. Sulla, usque ad quaesturae suae comitia, vitam libidine, vino, ludicrae artis amore inquinatam perduxit. Quapropter C. Marius consul moleste tulisse traditur, quod sibi asperrimum in Africa bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte obvenisset. Eiusdem virtus, quasi perruptis et disiectis nequitiae ("incapacità"), qua obsidebatur, claustris, catenas Iugurthae manibus iniecit, Mithridatem compescuit ("soggiogò"), socialis belli fluctus repressit, Cinnae dominationem fregit eumque, qui se in Africa quaestorem fastidierat, ipsam illam provinciam proscriptum et exulem petere coegit. Quae tam diversa et tam inter se contraria si quis apud animum suum attentiore comparatione expendere velit, duos in uno homine Sullas fuisse crediderit, turpem adulescentulum et virum, dicerem ("direi"), fortem, nisi ipse se felicem appellari maluisset.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39682
[darkshines] - [2018-09-07 13:07:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!