banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
L'amore nella verità
Pagina 374 Numero 19

 Caritas in veritate homini proponit stupentem doni experientiam. Gratuitas in eius vita diversis adest modis, saepe haud notis propter visionem in sensu tantummodo productionis et utilitatis exsistentiae. Homo factus est propter donum, quod exprimit et exsequitur dimensionem trascendentiae. Interdum homo hodiernus pro comperto fallaciter habet sese unicum sui ipsius, vitae suae et societatis auctorem esse. Haec est praesumptio, procedens ex clausura proprii commodi, quae provenit - ut dicamus sub aspectu fidei - ex peccato originali. Sapientia Ecclesiae semper docet ut ratio habeatur de peccato originali in interpretandis quoque eventibus socialibus et in construenda societate: «Ignorare hominem naturam habere vulneratam, ad malum inclinatam gravibus erroribus ansam praebet in campo educationis, rei politicae, actionis socialis et morum». Cum donum Dei sit omnino gratuitum, irruit in vitam nostram veluti aliquid non debitum, quod quamlibet iustitiae legem transgreditur. Donum sua ex natura superat meritum; exsuperantia est eius regula. Nos praecedit in nostra ipsa anima uti signum Dei praesentis in nobis et nos exspectantis.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39689
[darkshines] - [2018-09-09 10:00:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!