banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Il giudizio di Paride
Pagina 193 Numero 178

 Iovis cum Thetis Peleo nuberet ad epulum dicitur omnes deos convocasse excepta Eride, id est Discordia. Quae cum postea supervenisset nec admitteretur ad epulum, ab ianua misit in medium malum, et dixit ut quae esset formosissima attolleret. Iuno, Venus, Minerva formam sibi vindicare coeperunt. Inter quas magna discordia orta, Iovis imperat Mercurio ut deducat eas in Ida monte ad Alexandrum Paridem eumque iubeat iudicare. Cui Iuno, si secundum seformosissimam eam iudicasset, pollicita est in omnibus terris eum regnaturum esse et divitem praeter ceteros futurum; Minerva, si inde victrix discederet, fortissimum inter mortales fore et omni artificio scitum; Venus autem Helenam Tyndarei filiam pulcherrimam omnium mulierum se ei in coniugium daturam esse promisit. Paris donum posterius prioribus anteposuit, Veneremque pulcherrimam esse iudicavit; ob id Iuno et Minerva Troianis fuerunt infestae. Alexander Veneris impulsu Helenam Lacedaemone ab hospite Menelao Troiam abduxit eamque in coniugio habuit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40315
[emi53rm] - [2017-12-05 12:06:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!