banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Cimone
Pagina 233 Numero 214

 Quibus rebus Cimon incidit in eandem invidiam, quam pater suus Miltiades ceterique Atheniensium principes: nam testularum suffragiis decem annorum exsilio multatus est. Cuius facti celerius Athenienses quam ipsum paenituit. Nam cum ille animo forti invidiae ingratorum civium cessisset, bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim notae eius virtutis desiderium consecutum est. Itaque post annum quintum, quam expulsus erat, in patriam revocatus est. Ille, quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans contendere Lacedaemonem, sua sponte est profectus pacemque inter duas potentissimas civitates conciliavit. Postea Cyprum cum ducentis navibus imperator missus est, cum eius maiorem partem insulae devicisset, in morbum implicitus in oppido Citio est mortuus.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40351
[darkshines] - [2017-05-23 19:50:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!