banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La mutilazione delle Erme ad Atene
Pagina 232 Numero 3

 Bello Peloponnesio, Alcibiadis consilio atque auctoritate, Athenienses bellum Syracusanis indixerunt. Ad quod gerendum ipse Alcibiades dux delectus est, duo praeterea collegae dati sunt, Nicias et Lamachus. Cum id appararetur, exercitui proficiscendum fuit, sed, priusquam classis exiret, accidit ut una nocte omnes hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidis. Cum enim appareret hoc scelus non sine magna multorum consensione factum esse, multitudini magnus timor iniectus est, ne qua repentina vis in civitate orta esset ad libertatem populi opprimendam. Hoc maxime ad Alcibiadem convenire videbatur, quod et potentior et maior quam privatus civis existimabatur: multos enim largiendo sibi devinxerat; plures etiam causas dicendo suos reddiderat. Sic, cum in publicum prodibat, omnium oculos ad se convertebat nec quisquam ei par in civitate erat. Itaque non solum spem in eo habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse et prodesse plurimum poterat. Aspergebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur; idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur. Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur, sed instabat tempus ad bellum proficiscendi.
Cornelio Nepote

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40612
[emi53rm] - [2019-12-14 10:53:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!