banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'esilio di Temistocle
Pagina 80 Numero 4

 Themistocles, Neocli filius, Atheniensis, qui pro patria magnas res gesserat, cuius consilio Graeci Persas superaverant, cui cives summos honores tribuerant, tamen effugere non potuit suorum civium invidiam.
Testularum suffragiis e civitate eiectus, Argos confugit, ubi magna cum dignitate vivebat. Lacedaemonii autem legatos Athenas miserunt, qui accusaverunt eum societatem cum Persarum rege fecisse. Id cum audivit, quod non satis tutum se Argis videbat, inde demigravit.
Cum tempestate maxima Naxum pervenisset, cognovit ibi Atheniensium esse exercitum, et sensit se necatum iri, si captus esset. Tum navis dominus, clarissimi viri captus misericordia, diem noctemque procul ab insula navem in salo tenuit; inde, cum procellae vis cecidisset, Ephesum pervenit ibique Themistoclem exposuit, cui ille pro meritis postea gratum animum habuit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40689
[darkshines] - [2017-12-05 22:23:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!