banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Horarum Romană computatio
Pagina 150 Numero 10

 A Papirio Cursore positum est primum horologium solarium ad aedem Quirini duodecim annis ante bellum contra Pyrrhum. Primo bello Punico Romanae res bellicae Catinam ceperant. Valerius Messala Romam alterum horologium Catina deportavit: sed lineae cum horis non semper congruebant; itaque Marcius Philippus tertium horologium posuit. Sed horae adhuc incertae erant, tum Scipio Nasica, primus, accurate horas diei divisit horologio ex aqua (ad acqua). Romani diem dividebant in tres partes: prima lux, meridies, occasus. Horas indicabant non numeris cardinalibus, sed ordinalibus: hora prima, secunda, tertia. Deinde noctis tempus in quattuor vigilias dividebant et omnis vigilia tribus horis constabat. Apud Romanos erant dies fasti, nefasti et festi. Diebus fastis magistratus rem publicam administrabant, diebus nefastis, contra, negotia non curabant. Diebus festis ludos circenses aut navalia proelia imperatores instruebant.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40777
[degiovfe] - [2019-05-28 12:38:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!