banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Triumpha et calamitates
Pagina 181 Numero 32

 Perseus, Macedoniae rex, iam in extrema pernicie propter suam imperitiam et suam avaritiam, in manus hostium, cum liberis et publico thesauro venit. Paulus Aemilius autem, post claram victoriam apud Pidnam, celebratus est magno triumpho. Per tres dies civibus magnificam spectaculi speciem praebuerunt currus: hi spoliis pleni erant: maxima pecunia, vasis aureis et argenteis, marmoreis simulacris, hae divitiae Romam adhuc reddiderunt opulentiorem. Postremo Paulus in curru processit, corporis dignitate et senectute ipsa insignis et ille plausus est a populo. Post currum imperatoris incedebant victoris exercitus milites. Ipse Perseus, ductus in catenis per Urbem ante victoris ducis currum, triste spectaculum praebuit; contra victor Paulus in aurea armatura spendidus erat. Sed Pauli Aemilii gaudium maximo dolore obscuratum est: nam, iisdem diebus triumphi, dux Romanus duorum filiorum funera vidit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40805
[degiovfe] - [2019-05-28 10:27:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!