banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Papirii Cursoris elogium
Pagina 140 Numero 41

 Papirius Cursor fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit, victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt, et seu virium vi seu exercitatione multa cibi vinique capacissimum; nec cum ullo asperiorem, cum ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique. Vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque. Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securum iussit. Ad quam vocem examini stante Praenestino: Agedum, lictor, excide radicem hanc, inquit, incommodam ambulantibus; perfusum (illum) ultimi supplicii metu, multa dicta, dimisit. Haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo erat vir quo magis innixa res Romana staret.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41008
[degiovfe] - [2019-05-23 21:18:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!