banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il valore dell'onestà
Pagina 248 Numero 92

 Utinam quidem persuadere possemus, ut pecunias creditas tantum a volentibus acciperent! Utinam nulla stipulatio emptorem venditori obligaret! Nec pacta conventaque impressis signis custodirentur! Fides potius illa seruaret, et aequum colens animus! Sed necessaria optimis praetulerunt, et cogere fidem, quam spectare, malunt. Adhibentur ab utraque parte testes; ille per tabulas plurium nomina, interpositis parariis, facit: ille non est interrogatione contentus, nisi rerum manu sua tenuit. Turpem humano generi fraudis ac nequitate publicae confessionem! Annulis nostris plus quam animis creditur. In quid isti viri ornati adhibiti sunt? In quid imprimunt signa? Nempe ne ille neget accepisse se quod accepit. Hos incorruptos viros, et vindices veritatis existimas? At his ipsis statim non aliter pecuniae committentur. Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri?

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41460
[degiovfe] - [2019-06-15 14:04:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!