banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Un Achille romano
Pagina 410 Numero 161

 Q. Occius propter fortitudinem Achilles cognominatus est: nam ut reliqua eius opera non exequar, abunde tamen duobus factis, quae relaturus sum, quantus bellator fuerit cognoscetur. Q. Metello consuli legatus in Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum gerens, postquam cognovit a quodam gentis huius iuvene se ad dimicandum provocari - erat autem illi forte prandendi gratia posita mensa -, relicta ea arma sua extra vallum deferri equumque educi clam iussit, ne a Metello inpediretur, et illum Celtiberum insolentissime obtequitantem consectatus interemit detractasque corpori eius exuvias ovans laetitia in castra retulit. Idem Pyrresum nobilitate ac virtute omnes Celtiberos praestantem, cum ab eo in certamen pugnae devocatus esset, succumbere sibi coegit. Nec erubuit flagrantissimi pectoris iuvenis [=Pyrresus] gladium ei suum et sagulum utroque exercitu spectante tradere. Ille vero etiam petiit ut hospitii iure inter se iuncti essent, quando inter Romanos et Celtiberos pax foret restituta.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41543
[degiovfe] - [2019-06-12 11:20:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!