banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Sconfitta di Attilio Regolo
Pagina 8 Numero 9

 Primo Punico bello, Romani, postquam contra Hamilcarem in mari pugnaverant et Carthaginiensium ducem vicerant, in Africam traiecerunt. Consules usque ad Carthaginem processerunt; deinde Manlius consul victor Romam remeavit et viginti septem milia captivorum reduxit; Atilius Regulus, alter consul, in Africa remansit. Is contra Afros aciem instruxit. Contra tres Carthaginienses duces victor fuit, decem et octo milia hostium cecidit, quinque milia cum decem et octo elephantis cepit, septuaginta quattuor civitates in fidem accepit. Tum Carthaginienses pacem petiverunt. Cum Regulus pacem durissimis condicionibus proposuisset, scimus Afros Xanthippum, Lacedaemoniorum ducem, in auxilium vocavisse. Is Regulum vicit. Tanta clades fuit ut duo milia tantum ex omni Romano exercitu refugerint, quingenti cum imperatore Regulo capti sint, triginta milia occisa; Regulus in catenas coniectus est.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42090
[darkshines] - [2017-09-27 16:58:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!