banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale è richiamato in patria per combattere contro Publio Scipione
Pagina 36 Numero 7

 Ab Italia invictus, cum patriam defensum revocatus esset, bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius Scipionis, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugaverat. Cum patriae facultates iam exhaustae essent, bellum componere cum Scipione impraesentiarum cupivit, quo valentior postea cum eo bellaret. Tradunt eum in colloquium convenisse, sed condiciones non convenisse. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit; cum pulsus esset – incredibile dictu – biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest a Zama circiter milia passuum trecenta. In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidias ei paraverunt; quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, novis dilectibus paucis diebus multos contraxit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42100
[darkshines] - [2017-12-03 22:01:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!