banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Divisione in caste degli Indiani
Pagina 116 Numero 5

 Apud Indos multa sunt hominum genera qui variis modis vitam degunt. Ab aliis terra colitur, ab aliis militia, ab aliis mercatura exercetur, a nonnullis sacra deorum procurantur. Cum nobilissimi homines ac ditissimi maiorem sapientiae famam quam ceteros habeant, rem publicam administrant, iudicia reddunt, eosque nonnumquam reges arcessunt ut sibi consilia praebeant. Magna autem eorum est auctoritas, qui sapientiae sunt dediti. Narrant hos voluntaria morte vitam finire: cum admodum senes ac viribus confecti sint, in rogum sua sponte ascendunt. Est praeterea aliud genus hominum, quorum vita gravissima et humillima est: hi cum vastos silvarum recessus pervestigaverint ut elephantos captent, quo nullum aliud animal apud Indos utilius est, magno labore ingentes eas beluas domant et mansuefaciunt. Ea enim animalia Indi ad quodvis opus adhibent: his arant, vehuntur, militant et contra hostes dimicant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42131
[darkshines] - [2017-10-10 20:29:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!