banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Motivazioni che spingono ad abbandonare la propria patria
Pagina 125 Numero 3

 Videamus quid sit exsilium. Nempe loci commutatio est. Primum considerare volo (= voglio) quae causae huius loci commutationis sint. Aspice agedum hanc frequentiam, cui vix urbis immensae tecta sufficiunt: maxima pars istius turbae patria caret. Ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt. Alios adduxit ambitio, alios necessitas offici publici, alios imposita legatio, alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit amicitia, quosdam industria; quidam venalem formam attulerunt, quidam venalem eloquentiam. Nec omnibus eadem causa reliquendi (= di lasciare) patriam fuit: alios excidia urbium suarum expulerunt, alios domestica sevitio summovit, alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus eiecerunt: alios alia causa excivit domibus suis. Vix denique ullam terram invenies quam etiamnunc indigenae colant.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42136
[darkshines] - [2017-10-12 10:23:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!