banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il leone malato e il cavallo
Pagina 147 Numero 6

 Leo, qui silvae bestias crudelissime persequi solitus erat, gravissimo morbo affectus, ante specum suum recubabat. Cum id cognovissent, omnes bestiae, quae ab eo plurima mala passae erant, confisae inimicum suum brevi moriturum esse, maxime eius morbo gavisae sunt atque ad eum accurrerunt, ut ulciscerentur. Itaque lupus dentibus leonem adortus est et ipse asinus, inter ceteras bestias quae leonem morientem aggrediebantur, ungulis eum percussit, leonis infirmitate confisus. Cum solus equus regem animalium non adoriretur, asinus dixit: «Cur mala quae passus es ulcisci cunctaris? Reminiscere matrem tuam istius morsibus mortuam esse!». At equus: «Non sum ego similis vobis inimicum aegrum aggredientibus nec adoriri soleo eum qui se defendere non potest. Me ignavum ipse putarem (= considererei), si exemplum vestrum sequerer».

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42142
[darkshines] - [2017-10-26 15:26:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!