banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dal silenzio alla parola
Pagina 201 Numero 5

 Filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adolevisset, item nihil fari quibat. Mutus adeo et elinguis diu habitus est. Cum hostis, urbe capta, in patrem eius, bello magno victum, gladio educto, invaderet, adulescens diduxit os, clamare nitens, eoque nisu et impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est; nam clamavit in hostem ne rex Croesus occideretur. Tum et hostis gladium reduxit et rex vitam habuit, et adulescens loqui prorsum deinceps incepit.
Ferunt et quempiam Samium athletam, cum antea non locutus fuisset, ob similem causam loqui coepisse. Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsum et adversarios non bona fide fieret, repente in eum, qui id faciebat, magna voce inclamavit. Atque is per omne vitae tempus non turbide neque adhaese locutus est.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42165
[darkshines] - [2018-02-20 17:22:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!