banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Amore di Artemisia per Mausolo
Pagina 232 Numero 8

 Artemisia regina Mausolum virum valde amasse fertur. Mausolus autem fuit rex terrae Cariae. Is cum de vita decessit et inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in pulverem aquae indidit ebibitque, multaque alia violentis amoris indicia fecisse dicitur. Molita quoque est conservandae mariti memoriae causa sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula. Artemisia cum id monumentum dis manibus sacris Mausoli dicaret, etiam certamen de viri laudibus fecit posuitque amplissima praemia pecuniae. Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua prestabili. Eo certamine vicisse Theopompus, Isocratis discipulus, dicitur.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42177
[darkshines] - [2017-11-28 17:51:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!