banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Imprese di Pompeo
Pagina 237 Numero 12

 Piratae omnia maria infestabant, adeo ut Romanis, toto orbe victoribus, sola navigatio tuta non esset. Gabinio tribuno visum est Pompeium ad eos opprimendos mittere. Res omnibus difficilis esse et ardua videbatur. At Pompeius, cum peritis et praeclaris viris uteretur, saepe piratas vicit. Demum circa Ciliciam eorum classe potitur itaque maxima laude fruitur, omnes eius celeritatem admirantur, eius gloria Romanis numquam peritura esse videtur. Cum hoc negotio functus esset, Pompeius memorabile adversus Mithridatem bellum gessit et vicit. Post hanc victoriam fere totam Asiam occupavit. Inde in Iudaeam pervenit, et Hierosolymis, capite eius gentis, quamvis inexpugnabilia esse viderentur praesertimque difficile videretur arcem expugnare, tribus mensibus potitus est.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42180
[darkshines] - [2017-12-05 12:42:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!