banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alcuni provvedimenti di Augusto
Pagina 259 Numero 7

 Quo plures cives partem administrandae rei publicae caperent, nova officia excogitavit: curam operum publicorum, viarum, aquarum, praefecturam urbis, triumviratum legendi senatus causa et alterum triumviratum equitum turmarum recognoscendarum (recognosco qui significa «passare in rassegna») gratia. Censores iterum creavit et numerum praetorum auxit. Liberis senatorum, quo celerius rei publicae assuescerent, cum virili toga latum clavum induere et curiae interesse permisit. Populi recensum vicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab negotiis avocaretur, ter in annum tesseras dare destinavit. Comitiorum quoque pristinum ius reduxit, multiplici poena coercito ambitu. Praeterea ad servandum populum incorruptum ab omni colluvione peregrini ac servilis sanguinis, et civitatem Romanam parcissime dedit et manumittendi modum terminavit.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42193
[darkshines] - [2017-12-21 11:48:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!