banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Come Agesilao diventò re di Sparta
Pagina 315 Numero 5

 Agesilaus Lacedaemonius a Xenophonte Atheniensi collaudatus est: nam illo usus est familiarissime. Hic primum de regno cum Leotychide, fratris sui filio, habuit contentionem. Mos enim erat, a maioribus Lacedaemoniis traditus, ut duos haberent semper reges, qui nomine regis magis quam imperio fruebantur. Hi ex duabus familiis, Procli et Eurysthenis, eligebantur, qui primi ex progenie Herculis Spartae reges fuerant. Primum succedebat qui maximus natu esset ex liberis eius qui decesserat: sin is virilem prolem non reliquisset, tum deligebatur qui proximus esset propinquitate. Mortuus erat Agis rex, frater Agesilai: filium reliquerat Leotychidem, sed ille natum non agnoverat; eundem tamen moriens suum esse dixerat. Is de honore regni cum Agesilao, patruo suo, contendit, neque tamen regno, quod petebat, potiri valuit. Nam Lysandri opera, hominis factiosi et iis temporibus potentis, Agesilaus antelatus est.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42215
[darkshines] - [2018-03-21 18:33:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!