banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
In Senato viene letta una missiva di Aderbale
Pagina 319 Numero 6

 «Itaque quintum iam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque beneficia Micipsae patris mei neque vestra decreta mihi auxiliantur. Fortuna mea me dehortatur plura de Iugurtha scribere; et iam antea expertus sum parum fidei miseris esse. Nam initio (Iugurtha) occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit. Nunc vestrum regnum armis tenet; me, socium vestrum, clausum obsidet; quanti fecerit legatorum verba, pericula mea declarant. Quid restat, nisi vis vestra, quo moveri possit? Nam ego quidem vellem (= vorrei) mea verba vana essent; sed quoniam natus sum ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. Regno Numidiae, quod vestrum est, consulite; me manibus impiis eripite». His litteris recitatis, fuerunt qui exercitum in Africam mittendum esse censerent; sollicitaverunt etiam ut de Iugurtha interim consuleretur, quoniam legatis non paruisset.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42217
[darkshines] - [2018-03-21 19:48:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!