banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Siamo tutti schiavi
Pagina 339 Numero 45a

 "Servus est". Sed fortasse liber animo est. "Servus est". Omnes sumus servi: alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori. Tibi ostendam consularem aniculae servientem, ancillulae divitem, nobilissimos iuvenes pantomimis: nulla servitus turpior est quam voluntaria. Dicent nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi: "Colant potius dominum quam timeant". Qui colitur, et amatur: non potest amor cum timore misceri. Rectissime ergo facere te iudico quod timeri a servis tuis non cupis et tantum verbis eos emendas: verberibus beluae admonentur. Ad rabiem cogunt pervenire deliciae Regum nobis induimus animos: nam illi quoque excandescunt et saeviunt, sed illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat. Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant querendo; acceperunt iniuriam ut facerent.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42572
[darkshines] - [2017-12-22 11:16:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!