banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Esilio di Temistocle
Pagina 364 Numero 47a

Themistocles non effugit civium suorum invidiam. Namque ob eundem timorem, quo damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis e civitate eiectus, Argos habitatum concessit. Hic cum propter multas virtutes magna cum dignitate viveret, Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, qui eum obsentem accusaren, quod societatem cum rege Persarum ad Graeciam opprimendam fecisset. Hoc crimine, absens proditionis damnatus est. Id ut audivit, quod non satis tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit. Ibi cum animadvertisset principes timere ne propter se bellum iis Lacedaemonii et Athenienses indicerent, ad Admetum, Molossorum regem, cum quo ei hospitium erat, confugit. Huc cum venisset et in praesentia rex abesset, quo maiore religione se tueretur, filiam eius parvulam arripuit et cum ea se in sacrarium, quod summa caerimonia colebatur, coniecit. Inde non prius egressus est, quam rex eum data dextra in fidem reciperet, quam praestitit. Nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur publice, rex Admetus supplicem non prodidit monuitque, ut consuleret sibi: dicebat enim difficile esse in tam propinquo loco tuto eum versari. Itaque Pydnam eum deduci iussit et praesidia necessaria dedit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42580
[darkshines] - [2018-03-19 10:00:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!