banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La disfatta dei Germani
Pagina 392 Numero 49a

Acie triplici instituta et octo milium itinere confecto, Caesar prius ad hostium castra pervenit, quam quid ageretur Germani sentire possent. Qui, omnibus rebus perterriti, et celeritate adventus nostri et discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato, nesciebant copiasne adversus hostem ducere an castra defendere an fuga salutem petere praestaret. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt, paulisper nostris restiterunt at reliqua multitudo passim fugit. Ad quos consectandos Caesar equitatum misit. Germani, post tergum clamore audito, cum suos interfici viderent, armis abiectis signisque militaribus relictis, se ex castris eiecerunt et cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperat, magno numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi mortui sunt. Nostri, perpaucis vulneratis, se in castra receperunt. Caesar passus est in fines suos reverti eos Germanos, quos captivos in castris retinuerat. Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, dixerunt se cupere apud eum remanere. Iis Caesar libertatem concessit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42590
[darkshines] - [2018-03-27 13:20:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!