banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente

Pagina 302 Numero 17

Alexander, Macedonum rex, cum urbem quandam oppugnaturus esset, ab oraculo monitus erat eum, qui primus sibi in porta occurrisset, occidendum esse. Asinarius forte primus ei obviam venit, quem rex necandum esse statuit, ut oraculo obtemperaret. Cum asinarius diceret se innocentem non damnandum esse, Alexander, ad se excusandum, respondit a se oraculi praecepto obtemperandum esse. Tunc asinarius: "Si ita res est - inquit - non ego, sed asinus occidendus est, quem ego ante me agebam. Nam prior tibi occurrit". Delectatus Alexander tam callidis verbis, satellitibus suis ut asinum occiderent imperavit.
Idem Alexander, cum urbem Lampsacum incensurus esset, Anaximenem, praeceptorem suum, ex moenibus excedentem, vidit et, putans eum ad salutem urbis petendam venire, iuravit se non facturum esse quod ille petiturus esset. Tum Anaximenes: "Peto ut Lampsacum diruas". Haec sagacitatis velocitas (= prontezza di spirito) oppidum, quod Alexander incensurus erat, servavit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42865
[darkshines] - [2017-06-16 09:52:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!