banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un messaggio criptato
Pagina 303 Numero 3

 Bellum contra Gabios, urbem Romae propinquam, Tarquinius moverat, sed rex hostes nec vi oppugnare poterat nec obsidione cingere valebat. Sed cum in Tarquinio nequitia et fraus inessent, dolum temptavit, ut causae suae prodesset. Nam misit Gabios filium suum Sextum, quasi transfugam. Hic, cum Gabios pervenisset, coepit (= cominciò a) verba facere contra intolerabilem patris sui saevitiam et auxilium contra eum petere. Gabini, decepti (= ingannati), benigne eum acceperunt et eum rogaverunt, ut exercitui contra patrem suum praeesset. Postquam Sextus satis virium sibi esse putavit, unum ex amicis suis misit Romam ad patrem, ut quaereret quid faciendum esset. Huic nuntio Traquinius nihil voce respondit, sed coram illo in horto capita papaverum baculo coepit decutere, neque aliud quicquam nuntio respondit. Cum nuntius a Gabiis diu afuisset, tandem revertit et Sexto omnia narravit, qui intellexit quid silentio patris subesset. Tunc primores civitatis singulos convocavit et clam interfecit. Sic Gabiis nemo superfuit, qui bellum gerere posset.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42868
[darkshines] - [2017-06-16 17:37:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!