banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dario perdonò dei congiurati e se li rese amici per sempre
Pagina 318 Numero 10

 Ab Artabazo, equitum magistro, coniuratio facta est ut Darius rex in venatione interficeretur. Sed, antequam res conficeretur, factum est ut rex per servum certior fieret. Darius poterat coniuratos punire, sed eis parcere maluit, ut sibi amici fierent. Quare, simulans se nihil de coniuratione cognovisse, coniuratos ad venationem secum ducere voluit. Cum in silvam pervenissent, iussit eos arcus tendere et exclamavit: "Cur nunc a vobis non fit quod iamdiu facere statuistis?". Tanto terrore tunc coniurati affecti sunt, cum regem interritum viderent, ut omnia membra eorum sudore gelido madefierent. Deinde, se ad regem prosternentes, misericordiam et clementiam imploraverunt. Quibus liberali animo rex pepercit et sic factum est ut qui antea inimici acerrimi fuerant omnium fidelissimi facti sint.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42874
[darkshines] - [2017-06-16 17:48:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!