banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Plinio il Giovane è stressato dal lavoro
Pagina 45 Numero 17

 C. PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.
Euphraten philosophum ego in Syria, cum adulescentulus militarem, penitus et domi inspexi, amarique ab eo laboravi. Est enim obvius et expositus, plenusque humanitate quam praecipit. Multa in Euphrate sic eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant et adficiant. Sermo est copiosus et varius, dulcis in primis, et qui repugnantes quoque ducat et impellat. Ad hoc proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba. Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum severitatis. Vitae sanctitas summa; comitas par: insectatur vitia non homines, nec castigat errantes sed emendat. Quid ego plura de viro quo mihi frui non licet? Nam distringor officio, ut maximo sic molestissimo: sedeo pro tribunali, subnoto libellos, conficio tabulas, scribo plurimas sed inlitteratissimas litteras. Soleo non numquam de his occupationibus apud Euphraten queri. Ille me consolatur, adfirmat etiam esse hanc philosophiae et quidem pulcherrimam partem: agere negotium publicum.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42904
[emi53rm] - [2018-10-01 08:12:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!