banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sogno di Eudemo
Pagina 100

 Eudemus Cyprius, familiaris Aristotelis, iter in Macedoniam faciens Pheras venit, quae erat urbs in Thessalia tum admodum nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur. In eo igitur oppido graviter aeger Eudemus fuit et omnes medici putabant se eum non sanaturos esse; ei in quiete visus est iuvenis egregia facie dicere eum perbrevi integra valetudine futurum esse, paucisque diebus occisurum (esse) Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum. Atque ita convaluit Eudemus, et ab uxoris fratribus interfectus est tyrannus. Quinto autem anno exeunte, quod erat spes ex illo somnio in Cyprum illum ex Sicilia rediturum esse, pugnans apud Syracusas Eudemus occidit; ex quo ita illud somnium explanatum est: postquam animus Eudemi e corpore excesserat, tum domum revertisse videbatur.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43346
[emi53rm] - [2017-10-31 12:49:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!