banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La gelosia causa di un gesto folle
Pagina 29

 Maritus quidam cum diligeret coniugem togamque iam filio pararet, seductus est in secretum a liberto suo, sperante se heredem suffici. Qui, cum de puero aliqua falsa dixisset et plura de flagitiis castae mulieris, adiecit adulterum quendam domum ventitare. Quaecumque servus dixerat, dominus credidit: incensus falso uxoris crimine simulavit iter ad villam, clamque in oppido subsedit. Deinde noctu subito ianuam intravit, cubiculum petens, in quo mater dormire filium iusserat. Irae furentis impetum nulla ratione sustinens, ad lectum vadit, temptat in tenebris caput. Ut sentit caput tonsum, gladio pectus transfigit nihil respiciens. Cum lucernam admovisset, simul aspexit filium et uxorem dormientem, quae sopita primo somno nihil senserat. Tunc intolerabili dolore incubuit ferro quod ipsa credulitas strinxerat.
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43359
[darkshines] - [2017-09-23 10:40:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!