banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Leonida congeda gli alleati alle Termopili
Pagina 62

 Quarto die, cum esset nuntiatum Leonidae a viginti milibus hostium summum cacumen teneri, tum hortatur socios ut recedant et se ad meliora patriae tempora reservent. Dicit sibi cum Spartanis fortunam experiendam esse, plura patriae quam vitae debere, ceteros autem ad praesidia Graeciae servandos esse. Audito regis imperio discessere ceteri, soli Lacedaemonii remanserunt. Initio huius belli sciscitantibus Delphis oracula responsum fuerat aut regi Spartanorum aut urbi cadendum esse. Et idcirco rex Leonidas, cum in id bellum proficisceretur, ita suos firmaverat ut scirent se ire parato ad moriendum animo, angustiasque propterea occupaverat, ut cum paucis aut maiore gloria vinceret aut minore damno rei publicae caderet. Itaque dimissis sociis, Spartanis: "Mementote, inquit, qualitercumque proeliati estis, vobis cadendum esse; neque exspectandum est ut ab hoste circumveniamini, sed dum nox occasionem dat, securis et laetis hostibus superveniendum est". Nihil erat difficile persuadere persuasis mori. Statim arma capiunt et sescenti viri castra quingentorum milium irrumpunt statimque regis praetorium petunt.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43365
[darkshines] - [2018-04-07 15:10:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!