banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Cesare vittorioso su Pompeo
Pagina 84

 Caesar, castris potitus, a militibus contendit ne in praeda occupati reliqui negotii gerendi facultatem dimitterent. Qua re impetrata, montem opere circummunire instituit. Pompeiani, quod is mons erat sine aqua, diffisi ei loco, relicto monte, universi iugis eius Larisam versus se recipere coeperunt. Qua re animadversa, Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussit, partem in sua castra remisit, IV secum legiones duxit commodioreque itinere Pompeianis occurrere coepit et progressus milia passuum VI aciem instruxit. Qua re animadversa, Pompeiani in quodam monte constiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar milites cohortatus, etsi totius diei continenti labore erant confecti noxque iam suberat, tamen munitione flumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere, illi de deditione missis legatis agere coeperunt. Pauci ordinis senatorii, qui se cum his coniunxerant, nocte fuga salutem petiverunt.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43368
[emi53rm] - [2020-03-31 07:15:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!