banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La cerva di Sertorio
Pagina 32 Numero 5

Cerva alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano quodam dono Sertorio data est. Hanc, sibi oblatam divinitus et instinctam Dianae numine conlóqui secum monereque et docere, quae utilia factu essent [...] et, si quid durius videbatur, quod imperandum militibus foret, a cerva sese monitum praedicabat. Id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes parebant. Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se prorupit et in palude proxima delituit et postea requisita perisse credita est. Neque multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur. Tum qui nuntiaverat, eum iussit tacere ac, ne cui palam dicéret, interminatus est praecepitque, ut eam postero die repente in eum locum, in quo ipse cum amicis esset, immitteret. Admissis deinde amicis postridie, visum sibi esse ait in quiete, cervam, quae perisset, ad se reverti et, ut prius consuerat, quod opus esset facto, praedicere; tum servo quod imperaverat significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43384
[degiovfe] - [2019-05-20 11:51:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!