banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giuramento di Annibale al padre
Pagina 43 Numero 9

«Pater meus» inquit «Hamilcar, puerulo me, uptote non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Carthagine Iovi optimo maximo hostias immolavit. Quae divina res dum conficiebatur, quaesivit a me vellemne secum in castra proficisci. Id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret ducere, tum ille, "faciam, inquit, si mihi fidem quam postulo dederis" Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque, ceteris remotis, tenentem iurare iussit, numquam me in amicitia cum Romanis fore. Id ego iusiurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus. Quare si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustrabéris, si non me in eo principem posuéris ».
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43386
[degiovfe] - [2019-05-20 11:08:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!