banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Empietà di un tiranno
Pagina 93 Numero 34

Fano Proserpinae spoliato Locris, cum per altum secundo vento classe veheretur, ridens amicis: «Videtisne, ait, quam bona navigatio ab ipsis diis immortalibus sacrilegis tribuatur?». Detracto etiam Iovi Olympio magni ponderis aureo amiculo, quo eum tyrannus Hiero e manubiis Carthaginiensium ornaverat, iniectoque ei laneo pallio, dixit aestate grave amiculum aureum esse, hieme frigidum: laneum autem ad utrumque tempus anni aptius. Idem Epidauri Aesculapio barbam auream demi iussit, quod adfirmaret non convenire patrem Apollinem imberbem, ipsum barbatum conspici. Idem mensas argenteas atque aureas e fanis sustulit: quodque in his more Graeciae scriptum erat bonorum deorum eas esse, uti se bonitate eorum praedicavit. Idem victorias aureas, pateras et coronas, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, tollebat, et eas se accipere, non auferre dicebat, perquam stultum esse argumentando, a quibus bona precamur, ab his porrigentibus nolle sumere.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43406
[degiovfe] - [2019-05-19 11:49:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!