banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Fine degli avversari di Ottaviano
Pagina 93 Numero 35

Proximo deinde anno persecutus reginam Antoniumque Alexandream, ultimam bellis civilibus imposuit manum. Antonius se ipse non segniter interemit, adeo ut multa desidiae crimina morte redimeret. At Cleopatra frustratis custodibus inlata aspide in morsu et sanie eius expers muliebris metus spiritum reddidit. Fuitque et fortuna et clementia Caesaris dignum, quod nemo ex iis, qui contra eum arma tulerant, ab eo iussuve eius interemptus est. D. Brutum Antonii interemit crudelitas. Sextum Pompeium ab eo devictum idem Antonius, cum dignitatis quoque servandae dedisset fidem, etiam spiritu privavit. Brutus et Cassius antequam victorum experirentur animum, voluntaria morte obierunt. Antonii Cleopatraeque quis fuisset exitus narravimus. Canidius timidius decessit, quam professioni eius, qua semper usus erat, congruebat. Ultimus autem ex interfectoribus Caesaris Parmensis Cassius morte poenas dedit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43407
[degiovfe] - [2019-05-19 11:41:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!