banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Scorrerie di pirati
Pagina 105 Numero 44

Cnidum aut Colophonem aut Samum, nobilissimas urbes, innumerabilesque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus, quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestate sciatis? An vero ignoratis portum Caietae celeberrimum atque plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum? Ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus antea bellum gesserat a praedonibus esse sublatos? Nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani praepositus esset a praedonibus capta atque oppressa est?
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43416
[degiovfe] - [2019-05-18 19:48:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!