banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Cicerone si riconcilia con Io studio
Pagina 150 Numero 75

M. Tullius Cicero M. Terentio Varroni s. d.
Ex his litteris quas Atticus ad te missas mihi legit, quid ageres, et ubi esses cognovi: quando autem te visuri essemus, nihil sane ex iisdem litteris potui suspicari. In spem tamen venio appropinquare tuum adventum: qui mihi utinam solacio sit! [...] Sci­to me, posteaquam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam. Etsi non idcirco eorum usum dimiseram , quod iis succenserem, sed quod eorum me suppudebat: videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam; te que, quod in ea permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. Quamobrem, quando placatis his utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea quae premant, et ea quae impendeant, me facile transiturum. [...] Vale.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43448
[degiovfe] - [2019-05-17 21:01:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!