banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Bruto è liberato dall’assedio
Pagina 224 Numero 139

Ad D. Brutum liberandum legati missi principes civitatis qui illi hosti ac parricidae denuntiarent ut a Mutina discederet; eiusdem D. Bruti conservandi gratia consul sortitu ad bellum profectus A. Hirtius, cuius imbecillitatem valetudinis animi virtus et spes victoriae confirmavit; Caesar, cum exercitu per se comparato, profectus est ad eundem Brutum liberandum vicitque dolorem aliquem domesticum patriae caritate. Quid C. Pansa egit aliud dilectibus habendis, pecuniis comparandis, senatus consultis faciendis gravissimis in Antonium, nobis cohortandis, populo Romano ad causam libertatis vocando, nisi ut D. Brutus liberaretur? A quo populus Romanus frequens ita salutem D. Bruti una voce depoposcit, ut eam non solum commodis suis, sed etiam necessitati victus anteferret.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43512
[degiovfe] - [2019-05-08 20:21:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!