banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alcibiade e la mutilazione delle erme
Pagina 20 Numero 39a

Bello Peloponnesio Alcibiadis consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt; ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea collegae dati, Nicia et Lamachus. Id cum appararetur, priusquam classis egrederetur, accidit ut una nocte omnes Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidi. Itaque ille postea "Mercurius Andocidis" vocitatus est. Hoc unum manifestum erat, quod magna cum multorum consensione turpe facinus actum erat; ideo magnus multitudini timor est iniectus, quia tam repentina vis in civitate exstiterat, quae libertatem opprimere populi posset. Hoc maxime conveniebat in Alcibiadem, quod et potentior et maior quam privatus existimabatur. Multos enim liberalitate devinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43601
[darkshines] - [2018-08-27 13:24:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!