banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La morte di Magone
Pagina 40 Numero 33

Mago proximae silentio noctis profectus quantum pati viae per vulnus poterat itineribus extentis ad mare in Ligures Ingaunos pervenit. Ibi eum legati ab Carthagine, paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus, adierunt, iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; id etiam fratrem eius Hannibalem facturum; non in eo esse Carthaginiensium res ut Galliam atque Italiam armis obtineant. Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus, sed metuens etiam ne victor hostis moranti instaret Liguresque ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos, quorum mox in potestate futuri essent, deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via iactationem vulneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex vulnere moritur.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43609
[degiovfe] - [2019-05-23 12:53:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!