banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone
Pagina 154 Numero 25

Marcus Tullius Cicero adulescens Athenas studiorum gratia petivit, ubi Antiochum Academicum philosophum studiose audivit. Inde Rhodum petiit, ubi Molonem Graecum rhetorem disertissimum magistrum habuit. Quaestor Siciliam habuit. Aedilis Caium Verrem damnavit. Praetor Ciliciam latrociniis liberavit. Consul coniuratos punivit. Mox invidia P. Clodii instinctuque Caesaris et Pompei, sollicitatis Pisone et Gabinio consulibus, qui Macedoniam Asiamque provincias acceperant, in exilium actus est; mox ipso referente Pompeio rediit eumque civili bello secutus est. Quo victo veniam a Caesare ultro accepit; quo interfecto Augustum fovit, Antonium hostem iudicavit; et cum triumviros se fecissent Octavianus, Lepidus Antoniusque, concordia non aliter visa est inter eos iungi posse, nisi Tullius necaretur; qui immissis ab Antonio percussoribus cum forte Formiis quiesceret, imminens exitium corvi auspicio didicit et fugiens occisus est.
Aurelio Vittore


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43665
[darkshines] - [2018-04-26 20:06:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!