banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Sulla strada verso l'India
Pagina 204 Numero 22a

Dein Alexander non salutari sed adorari se iubet. Acerrimus inter recusantes Callisthenes fuit. Quae res et illi et multis principibus Macedonum exitio fuit, siquidem sub specie insidiarum omnes interfecti sunt. Retentus tamen est a Macedonibus modus salutandi regis explosa adoratione. Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium. Cui gloriae ut etiam exercitus ornamenta convenirent, phaleras equorum et arma militum argento inducit exercitumque suum ab argenteis clipeis Argyraspidas appellavit. Cum ad Nysam urbem venisset, oppidanis non repugnantibus fiducia religionis Liberi patris, a quo ondita urbs erat, parci iussit. Tunc ad spectaculum sacri montis vite hederaque vestiti duxit exercitum. Sed exercitus eius, ubi ad montem accessit, repentino impetu mentis in sacros dei ululatus instinctus, cum stupore regis sine noxa discurrit, ut intellegeret parcendo se consulisse non tam oppidanis quam exercitui suo.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43703
[emi53rm] - [2020-07-14 10:39:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!