banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro e il filosofo Diogene
Pagina 400 Numero 10

Olim Alexander Magnus, tota Graecia subacta, Corinthum pervenerat. Ibi multi scriptores philosophique ad eum exsultantes convenerant, ei gratulaturi. Sed Diogenes, clarus philosophus qui solus et in paupertate vivebat, ad eum non venerat, quia potentium blanditias divitiasque spernebat. Tum Alexander, sperans sibi amicitiam Diogenis paraturum esse, ad eum venit et, postquam illum apricantem (che prendeva il sole) invenerat, dixit: «Diogenes, a me libenter pete omnia quae cupis: ego paratus sum tibi omnes divitias donare». Tum Diogenes: «Hoc unum a te peto: paululum a sole discede, ne solis radios mihi obscures». Narrant Alexandrum, hanc procacitatem admiratum, exclamavisse: «Ego certe, nisi Alexander essem, cuperem esse Diogenes!»


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44195
[darkshines] - [2017-07-07 17:49:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!