banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Eroismo di Emilio Paolo
Pagina 409 Numero 6

Postquam Cannensi clade Poeni nostros fuderant, Cn. Lentulus tribunus militum, praetervehens equo, sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidit. «L. Aemili» dixit «quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi vires supersunt et comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris!» Ad ea consul respondit: «Tibi, Cn. Corneli, maximas gratias ago; sed timeo ne (che) hostes deprehendant. Abi (Va'), nuntia publice senatoribus ut urbem Romam muniant ac praesidiis firment. Noli prohibere me in hac strage militum meorum exspirare». Dum haec illi loquuntur, prius turba fugientium civium, deinde hostes eos oppresserunt; consulem obruerunt telis, Lentulum in tumultu abripuit equus.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44198
[darkshines] - [2017-07-06 19:46:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!