banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Invettiva contro Catilina
Pagina 23 Numero 15

Quid respondes, Catilina? Quid abscondis? Num cogitas aliquem inter tam graves viros mores tuos ignorare? Quae nota domesticae turpitudinis non inusta est vitae tuae? Quod privatarum rerum deduces non haeret in fama tua? Quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? Cui tu adulescentulo non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti? Quid vero? Nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti? Quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne quis dicat in hac civitate tanti facinoris inmanitatem aut extitisse aut non vindicatam esse. Praetermitto ruinas fortunarum tuarum: proximis Idibus summam inopiam tibi impendere senties. Ad illa venio, quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44227
[darkshines] - [2017-12-05 11:40:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!