banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una guarigione insperata
Pagina 167 Numero 14

Filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adolevisset, item nihil fari quibat. Mutus adeo et elinguis diu habitus est. Post aliquot annos tamen Apollo, quem maxime Croesus colebat, visus est adulescenti loquendi facultatem reddidisse. Nam cum in ipsum Croesum, bello magno victum, hostis gladio educto invaderet et cum iam videretur rex pervenisse ad supremum vitae diem, adulescens, magno patris periculo permotus, diduxit os clamare nitens; eoque nisu atque impetu nodum linguae rupit planeque et articulate elocutus est clamans in hostem, ne rex Croesus occideretur. Tum et hostis gladium reduxit, et rex vita donatus est, et adulescens loqui prorsum deinceps incepit.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44268
[darkshines] - [2018-05-08 19:15:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!