banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Conone alla corte del re Artaserse
Pagina 204 Numero 16

Tissaphernes defecerat a rege Persarum Artaxerxe, neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat apertum. Tum Conon Atheniensis a Pharnabazo ad regem missus est, ut proditionis Tissaphernem accusaret. Posteaquam venit, primum ex more Persarum ad chiliarchum Tithrausten accessit seque ostendit cum rege colloqui velle. Nemo enim sine hoc admittitur. Huic ille «Nulla», inquit, «mora est; sed tu delibera utrum colloqui malis an per litteras agere, quae cogitas. Nam si in conspectum regis veneris, necesse est te, oblitum morum gentis tuae, venerari regem Persarum. Hoc si tibi grave est, per litteras certior rex fiet de iis rebus, quae ei aperiri studes». Tum Conon: «Permagni existimo Artaxerxem, tot gentium dominum, sed pluris facio mores civitatis meae, quorum numquam oblivisci possum. Itaque tibi scripta tradam, quae Artaxerxi dicere volo. Effice ut quam primum Artaxerxes epistulam meam anulo obsignatam accipiat».

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44278
[emi53rm] - [2020-03-13 08:59:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!