banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Guarigione di una donna indemoniata
Pagina 232 Numero 9

Iesus, cum mulierem lymphantam vidisset, vocavit et ait illi: «Mulier, dimissa es ab infirmitate tua», et imposuit illi manus; et confestim mulier erecta est et glorificabat Deum. Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curavisset Iesus, dicebat turbae: «Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati». Respondit autem ad illum Dominus et dixit: «Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare? Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas per decem et octo annos, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?». Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44288
[emi53rm] - [2018-04-15 15:49:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!